TAMUZUS sive THAMMUZUS

TAMUZUS sive THAMMUZUS
TAMUZUS, sive THAMMUZUS
nomen Idoli, magna in veneratione, apud Iudaeos Idololatras habiti, de quo Ezech. c. 8. v. 14. Et deduxit me ad ostium portae domus Iehovae, quae ad Aquilonarem tractum: ecce autem mulieres sedebant, deflentes Thammuzum. Adonim interpretatur Hieronymus Comm. 3. in Ezech. Adonis autem Sol dictus est, ab Hebr. Adon. i. e. Dominus, idem cum Baale et Molocho, quae nomina itidem Dominum ac Regem denotant, Soli apprime convenientia, qui Rex quasi ac Princeps Planetarum est. Mensis certe, qui nobis Iunius, Hobraeis Tamuz et Solis ingreslus in Cancri signum, Tekupha Tamuz, i. e. Revolutio Tamuzi, dictus est iisdem. Thom. Godwyn. de ritibus Hebr. l. 4. c. 2. Quô pactô vero Adonidi, quem Gingram quoque Phoenices dixêre, in Phoenicia, apud Biblios inprimis, sacra fieri olim fuerint solita, legere est apud Lucianum, de Dea Syria Nempe ad repraesentandum Veneris dolorem, ob Adonim ab apro interemptum, totâ regione luctus indicebatur: Tum lacerabant se verberibus, quasi Adonidi parentantes; etiam capita radebant, ὅκως Α᾿ιγύπτιοι ἀποθανόντος Α῎πιος, ut Aegyptii faciunt mortuô Ape. Quod si quae mulierum formae studiosiores radi abnuerent, eae die unô pudorem peregrinis prostiruebant, mercedem Veneri oblaturae. Post luctum die unô repraesentatum, postridie omnes pariter gaudium testabantur, ob vitae Adonim redditum: de quibus Mulierum planctibus in Adoniis meminit Plur. in Alcibiade et Nicia; Indeque Aristophani in Pace, Α᾿δωνιασμὸς, ὁ ἐπὶ τῷ Αἰδώνι, θρην̑ος, lamentatio ob Adonidem, ut Hesychius exponit. Et satis verisimile est, Α᾿δωνιασμὸν hunc signari, apud Ezech. l. cit. Cui simile quid est apud Poetas, Phaethontiadum luctus; Nam Phaethon itidem Sol est. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 4. sub cuius finem monet, non defuisse, qui per Adonidem non Solem intelligerent, sed frumentum, quod parte anni in terra sepultum latet; parte item feliciter germinans se nostris offert obtutibus. Et fortasse inde est, quod in Adoniis frumentum ferebant et hortos faciebant Adonidis, vide Scholiastem Theocriti ad eius Idyll. 15. Idolum hoc oculos habuisse plumbô oppletos, quô vi ignis intus latentis liquefactô, lacrimantis exhibuisse imaginem tradit R. David Kimchi radic. Regnâsse in Aegypto Thamum, tempore Mercurii Trismegisti, cuius hic scripta compilaverit, tradunt nonnulli; et meminit eius Plato, e quod antiquissimum illum fuisse constat: non aeque quis ille fuerit. Adamum quidam hôc nomine designari contendunt; Hornius vel ipsum Chamum, unius literulae mutatione, universae Aegypto dominatum, Psalmo 105. v. 27. vel ipsum Noachum, qui Genes. c. 6. v. 9. Gap desc: Hebrew appellatur, quod cognomend ab improbis fortasse, quibus paenitentiam praedicabat, ei inditum est Thoni Aegyptii meminit Homer. Ο᾿δύςς. Δ. v. 228. Nec inusitatum huic genti nomen Thamus fuisse, Thammus ille ostendit in historia Panis demortui, apud Plut. de def. Orac. E' quibus Orientalibus Sacris Macedonibus forte Thaumus pro Marte innotuit, teste Hesychiô: Seldenus etiam dubitat, num eius nomen ad Tamuzum seu Thammuzum spectet. Philastrius Thamuz vocat illum Regem, qui Mosis aetate Aegypto praefuit. Hoc certum Thammuz Adonim et Osiridem, unum eundemque fuisse, ut videre est apud Ioh. Seldenum, Syntagm. 2. de Diis Syris c. 11. Unde fortasse et Thamus idem, quod
Domnius. Vide Georg. Hornium, Histor. Philosoph. l. 2. c. 6. ut et supra in vocibus Adonis, Gingras, Osiris etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”